Charter Document - 04050050
Charter Number: | 04050050 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit universis in Christo fidelibus tam futuris quam presentibus presentem paginam inspecturis quod ego Cuonradus dei gratia sancti Galli abbas cum quam plurimis meis confratribus et quibusdam aliis viris idoneis ac honestis vidi et interfui ubi D nobilis homo de Craeigin omnia predia sua que in Burron et in Vridingin tenuerat ecclesie in Salem verbis ordinatis cum omni iure contulit et legitime Ad huius autem donationis meliorem ac efficatiorem observantiam presens scriptum feci conscribi et sigilli mei munimine roborari Act apud sanctum Gallum anno gratie MCCXXVIII indict I