Charter Document - 04050042

Charter Document - 04050042


Charter Number: 04050042
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1227
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Noverint omnes tam presentes quam futuri quod [nobilis vir dominus Heinricus de Raprehtesuuilere dictus Vuandelbere] fundator domus in Wetingen cum a principio [anno incarnationis domini MCCXXVII] in fundationem claustri dare promisisset mille trecentas marcas pro solutione CCC marcarum omne predium quod possidebat in Vra tradidit in manus abbatis Ebirhardi venerabilis de Salem presentibus incolis eiusdem loci Pars autem predii eiusdem ad ipsum pertinebat iure hereditario a propriis parentibus reliquam vero partem ex parte uxoris sue [domine Anne comitisse de Homberch] possederat secundum consuetudinem terre et prudentum virorum sententiam Habuit enim [ipse dominus Heinricus fundator] ex predicta uxore filiam post cuius mortem ad ipsum ut asserunt predium uxoris [defuncte] mediante filia iure hereditario spectabat Ad maiorem tamen cautelam propinquis uxoris sue qui in furo iudiciali communi sententia adiudicabantur esse heredes XL mar[cas] dederunt fratres de Wetingen ut omne ius ipsorum libere possiderent Partem etiam prediorum predicti fratres pecunia comparaverunt [Mense decembri XVI kal ianuarii anno dominice incarnationis MCCXLI indictione XV]