Charter Document - 04050041
Charter Number: | 04050041 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Henricus septimus divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus universis imperii fidelibus in perpetuum Licet ex suscepto regni gubernaculo omnibus imperii fidelibus simus debitores ad iusticiam exhibendam et ad iuris defensionem eorundem diligentius tamen viros religiosos oculo benigniori respicere tenemur et eis suisque ne graventur indebite pia sollicitudine providere Huius itaque rei gratia dilectus fidelis noster Cunradus abbas sancti Johannis in Turtal certam habens fiduciam super benignitate ac providentia magestatis nostre ad nostram apud Nurinberc accedebat presentiam et coram testibus subscriptis commisit nobis et ab ipso recepimus advocatiam omnium possessionum ecclesie et cenobio suo attinentium ut amodo sub omnimoda tuicione nostra ipsam tenere debeamus promisimus econtra abbati et omnibus eius successoribus ac presenti scripto profitemur quod eandem advocatiam numquam a nobis et imperio alienabimus ratione infeodationis obligationis vel cuiuscumque alienationis sed loco nostri constituemus ibidem advocatum pro tempore vel vice advocatum quousque nostre insederit voluntati Preterea memoratus abbas quosdam homines sub certis terminis constitutos de nostro consensu excepit videlicet in valle Clostobil et Starchenbah Gebrechinber et Rotinrisinun et circa locum et cellam sancti Petri infra tales terminos residentes Svindin Dufin Sterchinbah et Engilcinberc ita quod homines infra prenotatos terminos ab omni exactione et Servitute quantum ad nos liberi sint et immunes et ad prenotata loca tam nos quam vice advocatus noster numquam accedemus nisi predictus abbas vel eius successor duxerint nos invitandum ut quicquid ibidem fuerit proclamatum pro causis et necessitatibus dicti monasterii rite peragamus et quicquid per emendam vel correctionem a dictis hominibus per iudicium haberi potent media vero pars cedat nobis reliqua abbati prelibato Insuper ad instantiam sepe dicti abbatis firmiter promisimus quod a quolibet mansu eiusdem advocatie tam nos quam vice advocatus noster nichil amplius quam mensuram unam avene que in vulgari dicitur schefel et quatuor solidos annuatim exigamus quicquid vero per iudicium per totam advocatiam exactum vel conquisitum fuerit inter nos et abbatem equaliter dividatur Indulgendo itaque recognoscimus eidem abbati vel eius successori q[uicquid] ministeriales nostri de bonis suis divine retributionis intuitu duxerint conferendum eisdem quod ratum habebimus et firmum Volentes itaque sepe fato abbati tamquam bene merito et eius successoribus specialem gratiam exhibere ipsos in dilectos capellanos nostros recepimus et cum esse in curia nostra voluerint ad prosequendas ipsorum querimonias vel alia de causa ipsi cum octo equitaturis ab officiatis curie nostre in expensis necessariis et honestis plenarie procurentur Et ut omnia premissa a nobis et successoribus nostris firmiter observentur presentem paginam sigillo nostre celsitudinis duximus roborandam Testes qui interfuerunt hii sunt Henricus venerabilis Wormatiensis Henricus venerabilis Eistetensis episcopi Henricus Augustensis electus Ludewicus illustris dux Bawarie Gerlacus de Butingen fratres de Nifa Fridericus de Druhendingen Eberhardus dapifer et F eius filius de Walpurc Cunradus pincerna de Winterstete fratres de Sumerowe Henricus de Rafensburc Cunradus de Smideuelt et alii quam plures Datum apud Nurinberc anno dominice incarnationis millesimo CCXX septimo tercio decimo kalendis ianuarii indictione prima