Charter Document - 04050038
Charter Number: | 04050038 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis amen Ego C dei gratia sancti Galli abbas omnibus in Christo fidelibus presentibus et absentibus tam futuris quam modernis perpetuam in vero salutari salutem Cum tempus sit instabile et indurabile constat quod eorum que geruntur in tempore nihil erit stabile et immutabile quia cessante causa cessabit effectus Ne ergo que geruntur institutione priorum lateant cognitionem posteriorum autoritate veterum et maxime peritorum decretum est ea literis ac testium memorie commendari Notificamus igitur omnibus presentem paginam inspecturis quod capella sancti Oswaldi regis ac martyris cum iam longo tempore scilicet a principio sue fundationis in celebrandis divinis omnimoda careret certitudine et nullo privilegiata esset beneficio nos ipsi prout iustum erat condolentes adiuncto nobis decano qui cellerarius dicitur et eo consentiente cum communi capituli nostri consilio statuimus quod sacerdoti ibidem divina celebranti annuatim pro certa prebenda a domino abbate et iam dicto decano XX modii tritici infra festum beati Martini persolvantur ita tamen quod uterque X et idem decanus eandem capellam conferat et eidem capelle de sacerdote de tecto de luminari provideat Statuimus etiam quod idem sacerdos summis sollemnitatibus scilicet nativitate domini resurrectione pentecoste et aliis diebus festis ad chorum veniens prout prebendarii ceterarum ecclesiarum scilicet sancti Laurentii sancti Leonhardi sancte Fidis sancti Magni missarum processionum vesperarum sollemniis interesse debeat et inde veniens cum supradicto decano reficiat insuper idem decanus diebus sue minutionis secum iam dictum sacerdotem in refectionibus teneat Ne autem quis umquam successorum nostrorum institutionem tam necessarie et rationabilis causa valeat infringere huius tenoris fecimus conscribi paginam et nostri sigilli nostrique capituli munimine roborari Actum et confirmatum in monasterio sancti Galli presentibus fratribus anno incarnationis domini MCCXXVII VIII kal iunii indictione XV anno primo pontificatus pape Gregorii huius nominis IIII regnante gloriosissimo imperatore Friderico huius nominis secundo ordinationis sue anno VII