Charter Document - 04050037

Charter Document - 04050037


Charter Number: 04050037
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1227
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis H comes in Dilingin subiecte rei noticiam Metus iniurie mortalisque vite succisio suadet quodammodo res gestas in tempore scripturarum testimonio commendari Notum sit igitur tam presentibus quam futuris nos predium in Wettingin cum universitate sua et omni iure suo scilicet feudis hominibus nec non iure patronatus ecclesie ipsius quam ut in eodem predio claustrum liberius edificari potuisset filius noster consilio nostro in manus episcopi resignavit nobili viro H de Raprehteswiler pro sexcentis LX marcis vendidisse Cuius predii donatio primum quidem a nobis facta est in manus prefati militis post vero ab uxore nostra et filiis nostris et omnibus ad quos specialiter pertinere visum est de quibus in posterum calumpnia formidari poterat in manus domini Hainrici de Vsingin monachi et legati abbatis de Salem liberaliter consummata Quod factum ne a quoquam hominum queat in posterum violencia vel ignorantia irritari subscriptione testium in quorum presentia gestum est et sigilli nostri testimonio presentem paginam roboramus Testes igitur hii sunt Volricus comes de Kiburc cum ministerialibus suis abbas de Salem Cuonradus prior eiusdem loci Fridericus monachus Luofo conversus et alii quam plures Actum publice anno verbi incarnati MCCXXVII in monte vicino Cloton presidente Romane sedi Honorio Friderico imperatore Hanrico filio ipsius rege