Charter Document - 04050036
Charter Number: | 04050036 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit omnibus quod Cuonradus Gielo senior de Glatteburc volens ultra mare proficisci pio et salubri ductus affectu pro semetipso et domna Iunta uxore sua filiisque suis Volrico Cuonrado et Ruodolfo talem fecit ordinationem ut videlicet singulis eorum decedentibus de curia in Vfhouin prope Gebirhartsvviler XX solidi annuatim assignentur custodi monasterii sancti Galli de quibus in anniversario cuiuslibet eorum duo stoupi maior scilicet et minor fratribus ministrentur Actum apud sanctum Gallum anno domini MCCXXVI in presentia venerabilis domini Cuonradi dei gratia abbatis regiminis sui anno I Et heredes ipsorum recipient pro iure advocaticio tantum I sol[idum]