Charter Document - 04050034

Charter Document - 04050034


Charter Number: 04050034
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Anno incarnationis domini MCCXXV Ruodolfus miles de Rorshach pro remedio anime fratris sui Egilolfi de Rosinberh resignavit molendinum quod fratris sui fuerat apud Hasela persolvens IIII tritici modios et XII solidos et dedit predium apud Sundern quod persolvit XXII solidos beato Gallo in presentia domini venerandi abbatis Ruodolfi et fratrum suorum statuens ut exinde anniversarius dies ipsius agatur in pane vino piscibus et caseo et ad sanctum Laurentium sanctum Magnum sanctam Fidem sanctam Mariam sanctum Sepulchrum sanctum Petrum sanctum Othmarum preter prebendam statutam singulis eo die prebendas statuit et prebendariis apud sanctum Leonardum XVIII denarios et totidem ad sanctum Magnum tribus item prebendariis ad sanctum Iacobum XII denarios similiter ad sanctum Iohannem et ad sanctum Osuualdum et vicario apud sanctum Laurentium VI denarios ut ipsi deberet misse officio interesse Ipse vero Ruodolfus de advocatia porrigit preter modium tritici de molendino et II solidos de Sundern Postea ipse Ruodolfus anniversarium suum instituit simili amministratione sicut fratris sui eundem anniversarium per omnia celebrandum de bono in Gerrhaltun Instituit etiam matris sue Berthe et uxoris sue Gerdrudis anniversarium de predicti boni reditibus celebranda in utroque videlicet anniversario duos stoupos maiores et minores