Charter Document - 04050031
Charter Number: | 04050031 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Indulgence |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Cuonradvs + miseratione divina Portuensis et sancte Ruffine episcopus apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem In domino Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante Christi tribunal recepturi prout In corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare In terris quod reddente domino Cum multiplicato fructu recolligere debeamus In celis firmam spem fiduciamque tenentes Quoniam qui parce seminat parce metet et qui seminat In benedictionibus de benedictionibus metet vitam eternam Cum igitur sicut intelleximus conventus sancti Galli pro vestitu et luminaribus minus sufficientes habeant reditus sine oblationibus que a peregrinis illuc venientibus offeruntur ibidem volentes ut eis super predictis devotius a Christi fidelibus succurratur omnibus qui ad predictum monasterium sancti Galli cause devotionis accesserint In festivitatibus eiusdem sanctissimi sancti Galli et dedicationis monasterii memorati et de bonis suis ibidem obtulerint secundum quod inspiraverit eis deus de omnipotentis die confisi misericordia Licet indigni quadraginta dies de iniunctis penitentiis et hiis etiam qui In carrina sunt et ad locum predictum causa peregrinationis venerint In festivitatibus supradictis dies quatuordecim de carrina auctoritate legationis qua fungimur relaxamus per octo dies ante et post festivitates predictas remissiones huiusmodi extendentes Dat apud Sanctum Gallum anno domini MCC vicesimo quinto VIII id februar