Charter Document - 04050029

Charter Document - 04050029


Charter Number: 04050029
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Permission
Date: 1224
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

R Curiensi electo A nobis fuit cum multa instantia postulatum ut cum ecclesia Curiensis pro questionibus diversis et variis aliisque gravaminibus gravi prematur onere debitorum et quidam viri potentes dum huiusmodi questionibus ecclesia ipsa vacaret occupaverint possessiones redditus et alia bona eius et adhuc ea detineant per violentiam occupata propter quod donec relevetur a debito et sic occupata recuperet subsidio indiget alieno tibi ad tempus amministrationem monasterii sancti Galli cuius abbas fueras et a quo fuisti ad ecclesiam eandem electus misericorditer concedere dignaremur presertim cum sicut asseritur monasterium ipsum ab eadem ecclesia parum distet quasi mixtis ad invicem possessionibus utriusque ac sine gravi eiusdem monasterii detrimento non fieret si amministrationem adhuc non haberes ipsius cum per tuam industriam a multis sit debitis et gravaminibus relevatum et in brevi credatur liberandum ab omni debito et ad statum salubrem et prosperum perducendum Denique tam Curiense capitulum quam monasterii memorati conventus per litteras suas devote nimium supplicarunt ut petitioni huiusmodi facilem et benignum preberemus assensum firmiter asserentes quod in hoc necessitati consuleremus Curiensis ecclesie ac utilitati provideretur ipsius et monasterii supradicti Quorundam etiam aliorum recepimus litteras quibus ad faciendum hoc ipsum nos plurimum hortabantur Nos igitur tanta supplicationum instantia licet diu restiterimus inclinati propter imminentem necessitatem Curiensis ecclesie ac utriusque loci utilitatem sicut dicitur evidentem devotioni tue de gratia speciali concedimus ut usque ad triennium a receptione presentium amministrationem ipsius monasterii cum episcopatu Curiensi valeas retinere Nulli ergo nostre concessionis [] Siquis [] Dat Laterani VII kl martii anno octavo