Charter Document - 04050028
Charter Number: | 04050028 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1223 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam post futuris quod domina Heiligvinis uxor magistri Gerungi feodum quod in Stadelhoven et Hvobe possederat Egelolfo prefati Gerungi consanguineo in presentia domini ac venerabilis Rvodolfi abbatis necnon et dominorum M decani et Ch de Hvreiven qui idem feodum in claustrali tenebant beneficio hac conditione pepigit ut in eius anniversario dominis claustralibus stopum persolveret annuatim Eodem quoque pacto predictus Gerungus memorato consanguineo domum suam contradidit ut quoad vivat stovpum in patris sui anniversario post obitum autem ipsius eundem stovpum in suo tantum persolvat Actum publice anno dominice incarnationis MCCXXIII indictione XI presentibus viris discretis Bertoldo coco B mercatore R dispensatore E Ocello Vlrico Bolario Alberto de Irah Rvoperto V Belohse V Zeizolfo B Ocello Heinrico et Hvgone Mersvin Ch de Abbatiscella Heinco Gerungi Gerwigo et aliis quam pluribus in domino feliciter