Charter Document - 04050026

Charter Document - 04050026


Charter Number: 04050026
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1222
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis amen + Ego Rvodolfus abbas sancti Galli Cum facta mortalium caduca sint et transitoria discreta prudentum virorum industria rerum gestarum noticiam ne processu temporis evanescat literarum indiciis censuit eternari Notum sit igitur tam presentibus quam futuris omnibus bone voluntatis hominibus quod Egelolfus de Rorschach cruce signatus predium In Ahorn situm quod ex hereditaria sibi divisione contigerat celle sancti Petri In Nekertal obtinendum patruelibus suis Rvodolfo et Egelolfo de Rorshach et nepotibus suis Wernhero et Diethalmo de Tunretvn commisit tempore gloriosissimi Romanorum imperatoris Heinrici advocatiam vero eiusdem predii Egelolfo patrueli suo de Rosinberc sub annuali censu unius solidi contradidit Decurso postmodum longo iam tempore Rvodolfus de Rorscach et sui filii residuam partem prefati predii que post mortem Egilolfi de Rosinberc hereditaria eis successione adheserat memorate sancti Petri celle quadraginta marcarum precio vendiderunt statuentes ut ex ipsis vel eorum successoribus a se descendentibus uno solo advocatiam tenente duo tantum solidi de dato simul et empto predio iure advocaticio annuatim persolvantur et cella sepedicta ad maiora nunquam compellatur servitia Commissionem autem proprietatis super donatione primaria quam Rvodolfus de Rorschah et Wernherus et Diethalmus de Tvnretvn ad conservationis cautelam ab Egelolfo cruce signato susceperant necnon et ea proprietatis iura que Rvdolfus de Rorscah et sui filii super venditione ab eis facta possederant ecclesie beati Galli libere et absolute contradiderunt nos igitur communicato totius capituli nostri ac ministerialium et hominum nostre familie consilio predium memoratum celle sancti Petri In Nekartal sub annuali censu unius solidi In festo Thome persolvendi iure feodali concessimus obtinendum ne autem tam rotionabilis infeodatio ullo malignorum incursu valeat attemptari vel etiam oblivionis caligine a futurorum noticia repelli presentem paginam inde fecimus conscribi et nostri ac capituli nostri sigilli testimonio communiri Actum publice apud sanctum Gallum anno dominice incarnationis MCCXXII indictione X anno decemnovenalis cycli VII epactis VI concurrentibus V litera dominicali B kl maii presentibus nobis anno electionis nostre III presidente papa Honorio III pontificatus sui anno VI regnante gloriosissimo Romanorum imperatore Friderico anno imperii eius III Testes qui interfuerunt sunt hii Manegoldus decanus Chonradus prepositus Livtoldus decanus Burchardus custos Gozoldus Hermannus Chonradus Rvdolfus Rvodegerus magister Chonradus Heinricus Gotefridus Burchardus Ernesto Egelolfus de Capella Waltherus plebanus de Kilchberc Vlricus plebanus de Gozowe Heinricus plebanus In Watewillar Vlricus dapifer Heinricus marscalcus de Ualkenstein Wernherus et Diethalmus fratres de Tunretvn Vlricus de Nidirndorf Chonradus de Curia Heinricus de Bichewillar Chonradus camerarius Livtoldus de Swarcinbach Willehelmus de Steinahe Heinricus de Steige Bertoldus cocus Rvodolfus dispensator magister Gerungus et alii quamplures In domino feliciter amen