Charter Document - 04050024
Charter Number: | 04050024 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1221 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis amen + Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod Cum inter Volricum plebanum de Rvmanshorn et Egelolfum et Chvonradum fratres de Swarcinbach milites super decimis vinearum et novalium cuiusdam silve iuxta villam Rvmanshorn site longa verteretur controversia Chvonradus tandem sancti Galli prepositus ad pacis reformationem diligentius intendens ex commissione domini ac venerabilis Chvonradi Constantiensis episcopi prefatam litem de consensu partium suscepit terminandam Convocatis itaque et In sua presentia partibus constitutis tali modo liti finem imposuit ut vinearum ac novalium predictorum decimis tam hiis que sunt quam eis que In posterum fieri poterunt dimidiatis unam plebanus medietatem recipiat reliquam vero prenominati milites Cum suis heredibus assequantur Hec autem ut inter sepe dictas personas et earum successores firmitate inviolabili conserventur presentem paginam sigillis domini ac venerabilis Chvonradi Constantiensis episcopi Rvdolfi abbatis sancti Galli necnon et Volrici plebani In Rvmanshorn placuit communiri Actum publice anno dominice incarnationis MCCXXI VIII klas maias indictione VIIII presidente papa Honorio regnante gloriosissimo Romanorum imperatore Friderico Testes qui presentes erant sunt hii Chvonradus prepositus sancti Galli Egelolfus de Capella Volricus capellanus sancti Oswaldi Wernherus de Heidelberc Wernherus Livbie Gielo Cum filiis suis Chvonrado et Vlrico Rvodolfus de Steinahe Rvdolfus de Roggewilar Vlricus de Nidirndorf Chvonradus de Valchenstein et alii quam plures