Charter Document - 04050018
Charter Number: | 04050018 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1219 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notificamus omnibus tam prasentibus quam futuris quod Ruodolfus prepositus ac decanus annuente domino venerabili abbate Vdalrico totoque conventu huius ecclesie data manu confirmante constituit ut conversio sancti Pauli que prius tribus tantum celebrabatur lectionibus festive celebretur et ipsis de beneficiis quibusdam decano censualibus ad Hacon et ad Bruccon et Chrazarun ipso die ministretur in pane minore et vino in piscibus et caseo de censu XXX solidorum qui exinde persolvuntur annuatim a camerario Chuon suisque heredibus sicut iam dictus instituit prepositus atque decanus quoniam prius X tantum solidi de ipsis persolvebantur beneficiis Ista vero census augmentatio exinde provenit ut filie ipsius Chuon quibus abiudicata fuit hereditas istorum beneficiorum hereditate sibi succederent censumque XXX solidorum persolverent Ordinavit etiam dictus prepositus ut in festo sancti spiritus die secundo stoupum decanus daret et chorus festivaret ut in die dominico sancti spiritus Actum in monasterio anno incarnationis domini MCCXVIIII