Charter Document - 04050013

Charter Document - 04050013


Charter Number: 04050013
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1217
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Cunctorum tam presentium quam futurorum notificamus industrie qualiter comes Diethelmus de Tokenburch predium quoddam in Hvobvvison ad petitionem fratrum apud Buobinchon in manu nostra resignans ecclesie beati Galli contradidit tali conditione una cum Friderico fratre suo ut nos ecclesie beati Iohannis ad Bvobinchon idem predium perpetuo possidendum ad usus pauperum hospitalis transmarini sub annuali censu libre cere concederemus Dubitabant enim si pheodi an proprietatis iure ipsum possederint Nos igitur communicato fratrum nostrorum collegio penurie domus prefate condescendentes simulque admini strationi pauperum Christi id conferre volentes tam prefatorum Dieth quam Friderici quam fratrum ipsius domus perpetualiter pro censu memorato domui ipsi concessimus Acta sunt hec publice in presentia nostra anno incarnationis domini MCCXVII Et ego Odalricus abbas sancti Galli manu mea concessi et sigilli mei inpressione firmavi Testes Rvdolfus prepositus Lvdevvicus portarius Lvtoldus Manegoldus Dazo Odalricus fratres claustrales Chovnradus de Liebinberh Chovnradus Gielo Heinricus de Vunnenberh Rvodolfus de Bocheslo Lvtoldus de Glatebvrch Chovnradus de Waldeko