Charter Document - 04050011

Charter Document - 04050011


Charter Number: 04050011
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1217
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Illustri regi Sicilie in Romanorum imperatorem electo Litteris regie celsitudinis consueta benignitate receptis ex tenore intelleximus earundem quod licet felicis recordationis I pape predecessoris nostri te obitus conturbarit beneficia que per ipsius sollicitudinem gratia tibi divina contulerat recolentem nostra tamen promotio letitiam tibi attulit post merorem firmam gerenti fiduciam quod gratiam quam in eiusdem predecessoris nostri oculis invenisti apud nos valeas invenire cum omnem devotionem et reverentiam quam exhibuisti eidem exhibere devotissime velis et nobis dilectos quoque filios [] abbatem sancti Galli nobilem virum W marchionem Montis Ferrati V decanum Spirensis ecclesie A castellanum sancti Miniati nuntios tuos benigne recepimus et ea que nobis ex parte tua proponenda duxere una cum fratribus nostris clementer audivimus et avertimus diligenter Nos ergo ad ea que dei et ecclesie Romane honorem ac exaltationem tuam respiciant aspirantes ad te legatum nostrum disponimus destinare per quem tam super hiis que ex parte tua nobis fuere proposita quam super terre sancte succursu celsitudini regie secundum quod expedire viderimus curabimus respondere Monemus igitur serenitatem tuam et exhortamur in domino quatinus in devotione sancte Romane ecclesie matris tue firmiter perseverans te talem exhibere studeas erga ipsam quod ipsius erga te caritas tepere non debeat set de die in diem suscipere potius incrementum Dat Laterani VI id aprilis pontificatus nostri anno primo