Charter Document - 04050008
Charter Number: | 04050008 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1217 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Fridericus secundus divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus et rex Sicilie Presentis scripti patrocinio ad no[t]it[ia]m presentis evi necnon ad memoriam future posteritatis volumus pervenire quod nos ad preces dilecti principis nostri Volrici abbatis sancti Galli atque ad summam instantiam civium nostrorum de Wanga de consilio quoque et assensu atque conscientia principum qui sollempni curie nostre apud Vlmam interfuerunt promisimus predicto abbati sueque ecclesie ministerialibus necnon civibus de Wanga quod nos advocatiam in Wanga ad manus regias perpetuo habebimus et tenebimus nulli umquam persone seculari sive ecclesiastice aliquomodo alienandum et si forte aliquo tempore quocumque ingenio a nobis seu ab filio nostro Hainrico inclito rege Sicilie et duce Sweuie sive ab aliquo heredum nostrorum fuerit alienata id irritum et cassum fore volumus et decernimus Volumus quoque et perpetuo [o]bservandu[m] statuimus ne nobis ipsis aut pretaxato filio nostro aut alicui heredu[m nost]rorum licitum sit ad vocatiam illam ad manus alienas aliquo tempore transferre sed semper in illius dominio permaneat qui pro tempore fuerit ecclesie regalis sancti Galli advocatus Ad huius rei maiorem evidentiam robur atque memoriam hoc scriptum civibus de Wanga indulsimus sigillo maiestatis nostre communitum Huius rei sunt testes Chuonradus Ratisponensis Sifridus Augustensis episcopi Ulricus abbas sancti Galli Chuono Elwacensis abbas Hartmannus et Luodwicus fratres comites de Wirtemberch Burchardus de Bodeme Eberhardus dapifer de Tanne Chuonradus de Wintersteten Dieto de Rauenburch et alii quam plures Ego Chuonradus Metensis et Spirensis episcopus imperialis aule cancellarius recognovi Dat Vlme in curia sollempni anno domini millesimo CCXVI id febr indict quinta