Charter Document - 04041214

Charter Document - 04041214


Charter Number: 04041214
Cartulary Title: St. Gallen, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1260
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine patris et filii et spiritus sancti amen Ne rerum gesta pereant et quod inoblita permaneant noverint omnes paginam istam inspecturi quod nos scilicet ego Fr comes de Togg[en]burc et Wil frater noster et filii fratris nostri K beati memorii Diethalmus et Kraffo et Fr fratres factum istud scriptis et sigillis nostris corroboravimus quod dominus Jacobus de Buol curtim que dicitur in dem Sac cum omni iure et appendiciis suis quam a nobis feodaliter possedit que predium nostrum fuit et vendidit nostra bona voluntate et perfecta vendicione sancto Johanni et cenobio suo sito in Tvrtal consensu nostro et racionabiliter et nos antedictam curtim contulimus omnino sepe dicto claustro in predium quod nobis et nostris heredibus annuatim detur libra piperis in stipendiis et non plus insuper numquam debemus advocaciam prenominatam alicui vendere vel conferre Hec acta sunt aput Vzinberc ab incarnacione domini anno MCCLXVI kl iunii indictione tercia Testes qui viderunt et audierunt Bvorhardus plebanus de Cella sancti Petri P cellerarius de eadem cella et domini comites de Togg[en]burc Fr et Wil dominus Eppo de Cecinchovin dominus Vol de Kaestris dominus C dictus Vanteli dominus Johannes de Dvenberc dominus Jacobus de Buol E de Lovmeis H Reizer B de Steinegge