Charter Document - 04040268
Charter Number: | 04040268 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Gallen, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1264 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal, Feast, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Ut a futuro dispendio in eventum quemlibet caveatur expedit que geruntur scriptis solidari Noverint igitur presentes et posteri quod Ruodolfus miles de Hagenwiler de salute anime sue ac corporis quiete provide cogitans accessit ad monasterium sancti Galli cuius ministerialis existit et curtem suam de Hagenwiler castrum vineam et omnia bona sua ad ipsam villam de Hagenwiler pertinentia villicatum quoque de Muota cum toto districtu suo resignavit in manibus reverendi domini Bertholdi abbatis sancti Galli voluntarie et omnino sponte conferendo ea beato Gallo pro retributione scilicet salutis eterne et ut ipsius domini abbatis gratiam et favorem sibi posset per hoc specialius applicare retento tamen sibi pro tempore vite sue usu fructu tantum eorundem bonorum eo pacto ut esse debeat in optione dicti domini abbatis utrum ei dimittere velit usu fructum ipsorum bonorum vel pro ipso usu fructu assignare XX lb quoad vixerit annuatim quibuslibet heredibus ipsius militis omni spe successionis hereditarie in prefatis curte de Hagenwiler Castro vinea villicatu aliisque bonis ipsius omnibus ad ipsam villam de Hagenwiler pertinentibus in perpetuum penitus denegata Est autem et hoc expresse statutum et promissum quod prefata bona omnia nec coniunctim nec divisim debeant aut possint ab ipso monasterio aliquo modo distrahi vel alienari sed ibidem perpetualiter permanere Igitur memoratus dominus abbas pium prenominati militis affectum gratanter amplectens gratificando sibi promisit fideliter pro se ac successoribus suis confratribus suis universis presentibus et in idem voluntarie et expresse consentientibus quod ipsum manuteneant et contra molestatores quoslibet pro posse defendant ad non alienandum ipsa bona et ad solutionem premissarum XX lb se ut expressum est superius obligando renuntiantes utrimque omnibus supplicationibus impetrationibus et actionibus quocumque censeantur nomine per quas vel occasione quarum quod supradictum est statutum vel ordinatum aliquo posset ingenio cavillari seu aliquatenus retractari In cuius facti evidentiam presens instrumentum est confectum et sigillis predictorum domini abbatis et conventus sancti Galli ac ipsius militis roboratum Testes sunt nobilis vir R de Guting[en] E de Rosemberc et R de Rorschach fratres R marscalcus de sancto Gallo Heinr de Hardegge et Heinricus de Wartinse milites item R de Tunretun R de Wiler Vol de Einwiler et R advocatus de Guotinstein aliique quam plures Actum in curia domini abbatis publice anno domini MCCLXIIII in octava sancti Laurentii die dominico indict VII pontificatus domini Vrbani pape IIII anno III regiminis vero domini Ber abbatis anno XX