Charter Document - 04040265

Charter Document - 04040265


Charter Number: 04040265
Cartulary Title: St. Gallen, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1240
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

H dei gratia Constantiensis episcopus omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium salvatore Quoniam facti sumus sapientibus et insipientibus debitores sollicitudo officii pastoralis non inmerito nos obligat et hortatur ut unicuique quantum deus nobis concesserit suam iusticiam conservemus Nos igitur ut in commune omnibus facilius consulatur caventes indempnitati quantum possumus singulorum tractatu habito diligenti qualiter falsariorum maliciis valeat obviari de prudentum virorum consilio ne moneta sophi sticetur aliqua specie falsitatis quasdam observancias circa ipsam duximus exprimendas Argenti puri et legalis marca pro duabus libris et non carius vendetur si vero argentum fuerit Longobardorum vel inpurum pro estimacione valoris sui detur Precipimus etiam ut in vendicione argenti nulla fraus munerum vel potacionum quod vulgo dicitur winkovf aliquatenus intercedat Si quis autem argentum emere voluerit a monetario et non ab aliis tantum pro duabus libris et duobus solidis comparabit Denariorum vero pondus erit tale quod XLII solidi marcam plene ponderabunt sed octo denarii XL duobus solidis superaddi in igne et pondere puri argenti et examinati complebunt Si quis autem concivium in evidenti necessitate argentum emere voluerit monetario pro vice malleationis solidum et pro marca argenti XL solidos persolvat nec monetarius alicui concivium hoc denegabit sed neque propter huiusmodi societatem aliquis civium extraneo recepta peceunia fraudulenter argentum a monetario comparabit nec etiam propter questum alicui licebit emere argentum Prohibemus etiam ut nullus argentum ab aliquo monetariorum in aliam monetam transferat ut ibi carius vendatur si tamen monetarius denarios impromptu non habet in alia subscriptarum VI monetarem argentum vendere licebit sed tantummodo monetariis est vendendum si vero aliis preter monetarios argentum vendere presumpserit emens et vendens super hoc a monetariis possunt et debent equaliter conveniri sed non ultra recipiat venditor nisi prout superius est expressum Volumus preterea ut nullus habeat stateram in domo sua sive Judeus sive Christianus per quam vendat vel emat recipiat vel ponderet alicui sed tantummodo statera monetarii in casibus huiusmodi requiratur ipse etiam monetarius in articulis predictis gratis serviet universis Item prohibemus Christianis omnibus et Judeis ne quis denarios vel argentum preter monetarium cambire presumat et quia quandoque videbatur consuetum ut servientes sive operarii monetariorum opus suum singulare fabricarent et etiam quandoque cambirent illud penitus inhibemus cum ex hoc falsitas sepius soleat provenire Ad hec precipimus ut nullus denarium aliquem circumcidat vel premendo dolose eligat vel ponderet sigillatim ut sic examinet graviores nec in igne comburat antequam moneta fuerit interdicta Rursum in cuiuscumque potestate aliquis falsus denarius inventus fuerit in frusta confractus reddatur eidem si persona opinionis fuerit approbate et nulla suspicione notata Si vero tot falsi denarii inventi fuerint ut per ignem falsitatis possit quantitas deprehendi aut ipse super falsitate respondebit aut pro se warandum suum iudicio presentabit Item monetario in tabula concambii considente si quis argentum offeret cambiendum nec ipsi denarii in mensa positi sufficiant ad emendum monetarius procuret denarios apportari quibus in mensa positis ab ipsa pecuniam numerabit venditori nec in secreto vel de secreto loculo persolvet eandem Si quis etiam monetarius vel quicumque alius denarios cuiuscumque monete voluerit examinare argento per honestos nuncios transmisso in presencia bonorum virorum denarios ab ipso monetario illius monete quam voluerit comparabit quorum medietate sub bono testimonio in igne examinata si defectus ponderis in ipsis fuerit deprehensus monetario cuius erant denarii super hiis personaliter evocato in presencia honestorum virorum reliqua mediatas examinabitur coram ipso quod si tunc minoris ponderis inveniatur hoc ipso facto talis monetarius de falsitate sit convictus et moneta falsa iudicetur nec ab aliquo recipiatur quousque relique innoventur In quacumque parrochia falsi denarii fabricantur vel alii preter istas VI monetas recipiuntur eadem ecclesiastico subiacebit interdicto Ceterum cum in sex monetis Constantie sancti Galli Raticelle Vberlingen Ravenspurch et Lindavgie denarios eiusdem ponderis cudere sit statutum precipimus ut in eisdem statere ponderis sint equales Si autem in aliqua predictarum falsitas deprehensa fuerit manifeste ex tunc eadem sit penitus interdicta quousque monete relique innoventur Quicumque igitur contra prohibiciones vel statuta que circa monetam superius sunt expressa venerit fraudulenter tamquam falsarius punietur Si vero calliditate excogitata et arte inopinata ad ipsius monete falsitatem aliquis fuerit machinatus novo morbo medicinam adhiberi convenit congruentem ut sic secundum communem pena condigna occuratur malicie delinquentis Ut autem hec circa monetam que superius sunt expressa nullo dubietatis scrupulo ab aliquo valeant infirmari presens scriptum sigilli nostri munimine duximus roborandum singulis monetarum magistris huiusmodi literas conferentes ut secundum ipsas regere valeant se ac suos Dat Constantie anno domini MCCXLXIII kal maii indictionis tredecim