Charter Document - 04040264
Charter Number: | 04040264 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Gallen, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pledge |
Date: | 1278 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Rudolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus universis sacri Romani imperii fidelibus presentes litteras inspecturis graciam suam et omne bonum Ad universitatis vestre noticiam tenore presentium volumus pervenire quod nos attendentes utilia que dilectus fidelis noster Volricus de Ramswach tam per se quam filios suos nobis inpendit servicia sibi quinquaginta marcas argenti ex liberalitate regia promittimus nos daturos pro quibus eidem Volrico advocaciam nostram in Waltchilchen prope monasterium sancti Galli Constantiensis dyocesis cum omnibus suis attinenciis obligavimus ab eo titulo pignoris tam diu possidendam quousque sibi vel per nos vel nostros in imperio successores de predicta pecunie summa plenarie fuerit satisfactum In cuius obligacionis testimonium presentes litteras exinde conscribi et maiestatis nostre sigilli munimine mandavimus roborari Dat in castris apud Mittelberge idus octobr ind VII anno domini millesimo CCLXXVIII regni vero nostri anno VI