Charter Document - 04040247
Charter Number: | 04040247 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Gallen, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1280 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini nostri Iesu Christi amen Que geruntur in tempore ne simul cum processu temporis elabantur necesse est ut ipsa scripturarum testimonio perhennentur Noscant igitur tam presentes quam posteri quibus presens innotuerit instrumentum quod ego Vol de Ramswac cum consensu ac mera voluntate heredum meorum decimam vini in Satilberch in superiori et inferiori vinea ad me pertinentem et decimam vini quam in vinea Calcarron habui ac decimam frugum quondam dicti Sisin necnon agrum et pratum in Rutisch et pratum dictum in Durrin wise [] abbati ac conventui monasterii sancti Johannis in Turtal sine fraude et absque omni dolo pro XVIII marcis argenti puri et examinati tradidi libere possidendum Predictas autem XVIII marcas pro quibus prescripta bona tradidi a nobili domino Hartmanno comite de Werdinberch pie memorie recepi et de suis bonis quas marcas prelibatus comes sepe dicto monasterio pro remedio anime sue et pro dampno quod predicto monasterio intulit constituit erogandum Sed quia decime vini et decima dicti Sisin cum pleno iure libere proprietatis propter feodi impedimentum ad predictum monasterium pervenire non poterant ego prenominatus Vol ut sine dolo et fraude cum prenotato agerem monasterio et conventu homines ad prelibatum monasterium proprietarie pertinentes videlicet Vol de Hedewanc Arnoldum Coquum Diethelmum dictum den Wirstin et Arnoldum dictum Koppen et quibuscumque idem abbas et conventus conferre voluerint ad conservandum seu portandum predicto monasterio sine dampno quolibet in predictis decimis rationabiliter sine dolo infeodavi nec tamen ego Vol et heredes mei nunc et imposterum a predicto monasterio et ab hominibus predictis servitium pro feodo debemus petere qualecumque Prata autem et agrum sepe dicto monasterio tradidi iure proprietatis libere omni contradictione postposita possidendum Acta sunt hec in prescripto monasterio sancti Johannis anno domini MCCLXXXXVI kl mar indictione VIII Presentibus hiis testibus domino C abbate predicti monasterii domino R de Gutting[en] domino Wer de Burs fratre Alberto R Marschalco Vol de Richinstain Vol de Nenzing[en] C de Ramswac Walter Hellen et Ber dicto Waibil et aliis quam pluribus Ut autem ista maioris robur firmitudinis obtineant prelibato monasterio et conventui presens instrumentum tradidi sigilli mei munimine roboratum