Charter Document - 04040235

Charter Document - 04040235


Charter Number: 04040235
Cartulary Title: St. Gallen, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1263
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

B dei gratia abbas monasterii sancti Galli venerabili in Christo fratri ac domino Vol eadem gratia abbati sancti Johannis in Turtal karitatem et salutem in domino sempiternam Scire vos volumus et omnes quos scire oportet quod concambium quod factum est inter vos ex una parte et Wernherum cellerarium in Bvciswille ministrum nostrum in Turtal ex parte nostra ex altera cum bona voluntate hominum utriusque partis scilicet quod Ita filia Waltheri de Starkinbach que attinebat monasterio sancti Galli modo de cetera attineat monasterio sancti Johannis ita tamen quod Ita filia Vol dicti Wegenagils de Angentimberge que est residens in Brvodirholz que attinebat monasterio sancti Johannis modo decetero pertineat ad monasterium sancti Galli hac conditione predictum concambium ratum et firmum habemus Et ut hec firma et illibata permaneant presens scriptum sigilli nostri munimine fecimus roborari Acta sunt hec apud Wile anno domini MCCLXIII III idus sept indict VI presentibus multis