Charter Document - 04040234

Charter Document - 04040234


Charter Number: 04040234
Cartulary Title: St. Gallen, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1262
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis presentium inspectoribus C divina miseratione abbas monasterii Scafusensis salutem et noticiam rei subscripte Quoniam memoria hominum labilis facili sopitur oblivionis caligine certis est sigillorum litterarumque indiciis recordatio gestorum excitata Elucescat igitur presentibus ac posteris quod nos abbati sancti Johannis in Turthal consensu nostri conventus Vvoedecham que tamquam subdita dicebatur ad nostrum monasterium pertinere pro Iudenta que simili modo prefato monasterio in Turthal fuerat subiugata sine omni cavillatione et scrupulo dubietatis contulimus mutuando In huius rei testimonium est presens scriptum nostrorum sigillorum munimine roboratum Acta sunt hec anno domini MCCLXII