Charter Document - 04040228
Charter Number: | 04040228 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Gallen, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1219 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis amen + Ego Cunradus dei gratia Constantiensis ecclesie episcopus huius nominis secundus Originalis peccati occasione licet quam plurimis afficiamur penalitatibus unam tamen sustinemus precipuam et plerumque dampnosam scilicet quod memoria nostra labilis et caduca facta priorum usque ad futurorum minime concedit pervenire noticiam Unde ad enatandum huiusmodi periculum antiquorum et prudentum virorum tale remedium invenit subtilitas scilicet quod contractus sive donationes racionabiliter celebrati literarum indiciis perpetuentur Innotescat igitur hanc paginam inspicientibus tam presentibus quam postfuturis omnibus bone voluntatis hominibus qualiter monasterium in honore sancti Johannis Baptiste fundatum et dedicatum in Tuortal situm est in quo cenobio deo militantes tamquam in heremi vastitate positi et velut in loco inhabitabili propter opacam silvarum densitatem et nivosam scopulorum prominentiam multis indigentie molestiis angustiantur Cuius loci asperitatem et collegii egestatem intuentes curam animarum et reditus ecclesie in Tuotar site que Capella vocatur cuius patronatus ad prefatum monasterium spectat abbati iam dicti cenobii et eius successoribus ad usus et mensam collegii perpetuo assignavimus Preterea manum misericordie super prememoratos pauperes fratres et sorores ulterius extendentes indulsimus ut parrochianis ecclesie Capelle curti in Sirna pertinentibus terram et bona sua monasterio liceat conferre Ut autem que scripta sunt longa memorie sucessione consenescant in scriptum fecimus redigi et nostro sigillo communiri et ad maius robur testimonii confratres nostri quia consensus eorum huic facto sicut debuit aderat sigillum suum etiam apponi mandarunt Si qui vero perversi et maligni huic facto in posterum obviare per calumpniam adtemptaverint in die districti examinis cum Iuda dampnentur Acta sunt hec in secretario Constantiensis ecclesie maioris cum communi consensu et consilio confratrum nostrorum anno dominice incarnationis MCCXVIIII anno decemnovenalis cicli IIII indictione VII S annali litera epactis tribus concurrente I F litera dominicali presidente sedi apostolice Honorio anno apostolatus eius III regnante gloriossissimo Romanorum rege Friderico anno regni eius VI gubernantibus nobis Constantiensem kathedram anno electionis nostre XI consecrationis vero XII nonas martii Testes qui presentes fuerant sunt hii Heinricus Constantiensis ecclesie maioris prepositus Vverenherus decanus Vlricus custos Rudigerus de Retirshouen Vlr prepositus de Cella episcopi Vvaltherus et Luoitoldus carnales fratres de Rotinlain Heinr de Clingen Heinr de Raprehtisvviler Burchardus de Castello Heinr filius Luifridi Heinr filius quondam Azzonis Heinr de Domo Hiltboldus de Shinun Heinr filius ministri senioris et Otino Constantienses canonici