Charter Document - 04040223

Charter Document - 04040223


Charter Number: 04040223
Cartulary Title: St. Gallen, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Surrender
Date: 1270
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Noverint omnium universitas litteras per presentes quod ego [] relicta quondam Bur militis de Amiz in potentia et motu corporis mei eundi sedendi standi et equitandi omnem proprietatem curie in Kalcharron site que michi ex paterna hereditate successit ad manus reverendorum in Christo videlicet [] abbatis et conventus monasterii sancti Johannis ordinis sancti Benedicti in remedium anime mee libere et voluntarie resignavi renunciando omni impeticioni repeticioni et iuri quod michi in proprietate predicte curie nunc competit vel posset competere in futuro Huius rei testes sunt hii dominus Gossiwinus miles de Amiz [] filius suus miles de Rebistain Rvo et Arnoldus fratres de Amiz Eberhardus Hainr Volkart et Wernherus dicti Adimainfirst Wernherus dictus Harrar et alii quam plures Ut autem predicta resignatio robur teneat firmitatis presentem paginam sigillo domini Gossiwini de Amiz predicto monasterio tradidi communitam Dat in castro Amiz anno domini MCCLXXV idus marcii indic XIII