Charter Document - 04040202
Charter Number: | 04040202 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Gallen, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1253 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum dei dilecto filio [] scolastico ecclesie Argentinensis salutem et apostolicam benedictionem Ex parte siquidem dilectorum filiorum [] abbatis et conventus monasterii sancti Galli ordinis sancti Benedicti Constantiensis diocesis fuit nobis humiliter supplicatum ut cum propter guerrarum pericula et discordiam generalem redditus monasterii ipsorum inimicis ecclesie facientibus sint nimium diminuti ecclesiam Abbatis Celle curam animarum habentem in qua ius patronatus habent retinendam in usus proprios ipsis et eidem monasterio concedere curaremus Nos igitur eorum supplicationibus benignum impercientes assensum auctoritate litterarum nostrarum sibi duximus indulgendum ut prefatam ecclesiam si vacat ad presens vel cum eam vacare contigerit retinere in usus proprios libere valeant proviso quod eiusdem ecclesie vicario de redditibus ipsius ea portio reservetur quod exinde sustentari et alia ecclesie prefate onera valeat sustinere Quocirca discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus non permittas dictos abbatem et conventum contra concessionis nostre tenorem super hiis indebite ab aliquibus molestari molestatores huiusmodi per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Dat Perusii III id marcii pontificatus nostri anno decimo