Charter Document - 04040194
Charter Number: | 04040194 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Gallen, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Permission |
Date: | 1248 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Petrus + miseratione divina sancti Georgii ad Velum aureum diaconus cardinalis apostolice sedis legatus religiosis viris [] abbati et conventui sancti Galli ordinis sancti Benedicti Constantiensis diocesis salutem in domino Efficax vestre devotionis meretur affectus ut vestris petionibus favorabiliter annuamus Quare presentium vobis auctoritate concedimus ut cedente vel decedente [] rectore ecclesie de Bernane Constantiensis diocesis in qua ius patronatus vos habere propositis ipsam in usus proprios vobis libere liceat retinere ita tamen quod eam faciatis per vicarium idoneum perpetuum deserviri Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat in castris apud Aquis VII id iulii anno domini MCCXLVIII