Charter Document - 04040185

Charter Document - 04040185


Charter Number: 04040185
Cartulary Title: St. Gallen, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appointment
Date: 1283
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis Christi fidelibus tenorem presentium inspecturis seu etiam audituris H de Yberk noticiam subscriptorum Cum ius conferendi prebendam altaris sancti Petri in Wila ex decessu matris mee ad me hereditarie translatum esse dinoscatur ad noticiam omnium ac singulorum presentibus volo devenire quod ego de prebenda iam dicta ex decessu Dietrici de Greinunstain vacante Bur dictum Homen scolarem institui et pronuntio institutum presentium per tenorem divino ad hoc amore conmonitus et conpunctus prevenire intendens secundum mearum virium quantitatem ne quispiam ausu temerario contra iusticiam iam dictum Bur impetere seu impedire presumat super eadem prebenda in eum rationabiliter cum moderamine iuris translata Quod si ab aliquo contra ventum fuerit ego nichilominus ius meum pro viribus defendere sum paratus In huius autem institutionis seu collationis evidentiam ampliorem presens instrumentum super eo conceptum et conscriptum sibi contradidi mei sigilli munimine conmunitum Acta sunt presentibus domino Jo de Luterberk domino Jacobo fratre suo domino Jo de Schvenunberk domino Wolr de Haidelberk militibus Rvo de Hainrichsberk Livtoldo de Hainrichsberk Her fratre suo et Freichen servo domini de Haidelberk Rvo servo domini de Schvenunberk et aliis quam pluribus fide dignis anno domini MCCLXXXIIII indict XII II kl ian