Charter Document - 04040155
Charter Number: | 04040155 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Gallen, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1278 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum intuentibus H portarius monasterii sancti Galli subscriptorum noticiam cum salute Ut lites in cunctis actibus hominum in posterum valeant precaveri acta ipsorum solent scripturarum testimoniis commendari Noverint igitur universi quos nosce fuerit oportunum quod nos Cvonrad filium Trutwini dicti Blez et ipsum Trutwinum ac Volricum fratrem suum dictos Blez cives in Rotwil de decimis sitis in Villingen et in Nekerburg que pertinent nobis ex officio portarii monasterii sancti Galli rite et legaliter titulo censualis feodi infeodavimus ita ut de dictis decimis annuatim duos solidos Constantienses monasterio sancti Galli solvere non omittant hac adiecta condicione quod si dictum C sine liberis cedere vel decedere contingat pater suus si vivit vel Vol patruus suus ac heredes eorum ipsi succedant in decimis antedictis ita tamen ut quicumque ipsorum aut heredum suorum sicut de iure debet fieri petat se de dictis decimis infeodari ferat pro memoriali duas caligas sagetas portario ut exinde sciat sibi negari infeodacionem predicti feodi non debere Volumus eciam ut si omnes tres quod absit sine heredibus decedere contingat predicte decime omni questione remota monasterio sancti Galli cedant libere et solute In huius rei testimonium atque probacionem omnium premissorum presentem litteram nostri sigilli et communitatis civium in Rotwil robore communitam prefatis civibus duximus committendam Actum et datum Rotwil anno domini MCCLXXVIII VIII kl sept indict VI Presentibus Eber sculteto de Rotwil Her dicto Voken et Al et Her filiis suis Eber in Curia Vol et Trutwino dictis Blez iunioribus fratribus H dicto Wirt an der Egge domino Baldemaro et Johanne clericis Geroldo ze Brugge H Schluding C filio Vol dicti Blez H dicto Blez et Vol filio suo Johanne dicto Schallinberg scolare et pluribus aliis fide dignis