Charter Document - 04040150

Charter Document - 04040150


Charter Number: 04040150
Cartulary Title: St. Gallen, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Excommunication
Date: 1243
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

S prepositus de Curwalde Curiensis diocesis et Vol dictus de Juualt canonicus Curiensis a iudicibus sancte Magunt[ine] sedis iudices delegati universis presentem paginam inspecturis salutem in eo qui est vera salus omnium Quia causa que vertitur inter ven[erabilem] in Christo abbatem et conventum monasterii sancti Galli ex parte una et abbatissam et conventum monialium de Oberriet Cisterciensis ordinis ex altera super quibusdam bonis de Norsingin nobis a sancte Magunt[ine] sedis iudicibus dinoscitur esse commissa revocata evidentissime iurisditione quam super hoc abbas de Altorf Argentin[ensis] diocesis et magister C scolasticus Argentin[ensis] ab eisdem iudicibus Magunt[ine] sedis accepisse videbantur Quia tamen idem abbas et scolasticus post revocationem huius inhibitionem nostram necnon excommunicationis sententiam in eosdem a nobis si procederent promulgatam predictos abbatem et conventum sancti Galli ad presentiam suam in sextam feriam post festum purificationis beate virginis citare presumpserunt et cum iidem citati nec venirent nec pro se mitterent sicut nec debuerunt cum prius similiter citati privilegium revocationis predicte allegarent coram eis quasdam in predictum abbatem sancti Galli suspensionis videlicet ab ingressu monasterii sui in conventum ipsum ne in choro divina offitia peragerent sententias fulminarunt inhibentes nichilominus sub pena excommunicationis suspensionis et interdicti ne dictas abbatissam et conventum de Oberriet ad aliquod aliud iudicium pertrahere attemptarent nos prefatas sententias suspensionis et interdicti seu excommunicationis quascumque prefati abbas et scolasticus in sepefatos abbatem sancti Galli et conventum ipsius occasione huius tulerunt hactenus aut deinceps duxerint proferendas iusto mediante iudicio revocamus et adnihilamus seu potius ipso iure nullas pronuntiamus excommunicantes nichilominus sepe dictos abbatem de Altorf et magistrum C scolasticum Argent[inensem] necnon et omnes alios qui nostram in hac parte iurisdicionem impedire nituntur