Charter Document - 04040148

Charter Document - 04040148


Charter Number: 04040148
Cartulary Title: St. Gallen, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restatement
Date: 1243
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

[] viro provido et discreto preposito sancti Galli abbas de Altorf C scolasticus Argentin[ensis] iudices a sede Maguntina delegati salutem in vero salutari Conqueste sunt nobis dilecte in Christo abbatissa et conventus in Oberriet quod vos personaliter ad curiam in Norsingin in cuius possessione sunt et fuerunt accessistis et eas de possessione sua pendente coram nobis iudicio eicere studuistis Unde miramur non modicum et movemur et nisi iustum animi nostri motum qua personam vestram specialiter amplectimur dilectio temperaret et si non vobis eis tamen quorum consilio et auxilio talia presumpsistis penam canonicam infligeremus Nunc autem vobis et eis propter vos parcere decrevimus in hac parte mandantes vobis districte precipiendo quatenus coram nobis Argentine per vos vel per sufficientem responsalem proxima sexta feria post Misericordia domini presentis anni compareatis super principali negocio prout ius dictaverit processuri quem terminum vobis et domino abbati vestro et conventui super eodem negocio peremptorium super eodem assignamus scientes quod si non veneritis contra vos ex tunc licet inviti quantum ius dictaverit procedemus [Li]cet enim dominum abbatem et vos specialiter diligamus prefatis tamen mulierculis in suo iure salva conscientia deesse non valemus Redd[ite] literas