Charter Document - 04040147

Charter Document - 04040147


Charter Number: 04040147
Cartulary Title: St. Gallen, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1241
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Reverendo in Christo domino B preposito sancti Galli A abbatissa de Oberriet et humilis conventus eiusdem loci salutem et orationes in domino Notum facimus paternitati vestre citatos nos esse a domino C preposito provintie huius super quodam predio quod de manu vestra per septem annos censualiter obtinuimus Quia igitur multum de vestra benignitate confidimus rogamus vos ut in hac causa nobis propter deum assistatis ut et vos apud deum mercedem huius operis habeatis