Charter Document - 04040143
Charter Number: | 04040143 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Gallen, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Surrender |
Date: | 1255 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen + Quoniam ea que geruntur in tempore ne labantur cum ipso labente solent nimirum per firmam stabilitatem scripture in posterorum interminabilem noticiam sana providentia utiliter devenire Notum sit igitur universis et singulis presentium inspectoribus tam presentibus quam futuris quod nos [] priorissa et conventus sororum in Leuntal ordinis fratrum Predicatorum Constantiensis dyocesis cum condignis et novis semper gratiarum actionibus quadam indulgentiali gratia pleniter use sumus que nobis et prefato monasterio nostro a venerabili et quam intime dilecto in Christo patre ac domino Bertoldo abbate ac per omnia reverendo conventu monasterii sancti Galli ordinis sancti Benedicti predicte dyocesis sub perhenni litterarum suarum exinde confectarum testimonio taliter est concessa quod videlicet de proprietate seu bonis eiusdem monasterii sancti Galli usque ad summam quinque mansorum inclusive indifferenter a quoquam comparandi gratis recipiendi seu iustis modis quomodo libet aliter conquirendi pro annuo quidem censu dimidie videlicet libre cere apud sanctum Gallum solvende plenam habeamus ac liberam facultatem Omnes igitur confitemur et singule recognoscimus et presenti litterarum nostrarum testimonio sollempniter publicamus quod videlicet occasione sumpta ab hac gratia nobis et monasterio nostro a predictis abbate et conventu sancti Galli pie ac liberaliter dudum facta nos extendere non possumus nec debemus de cetera ad emenda recipienda vel a quoquam hominum quomodo libet aliter conquirenda bona immobilia prefati sancti Galli monasterii ampliora sane videlicet hac de causa cum nos de proprietate dicti monasterii sancti Galli comparaverimus et receperimus ab eodem pro censu annuo quinque mansos et perinde usque adeo use simus gratia memorata quod ad conquirenda aliqua alia bona plura sit ulterius minime extendenda In huius confessionis et publicationis nostre testimonium reverendis domino Ber abbati et conventui antedictis damus has litteras nostras sigillorum nostrarum appensionibus roboratas Dat in Leuntal anno domini millesimo CCLVXII kal maii indictione XIII