Charter Document - 04040136
Charter Number: | 04040136 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Gallen, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1253 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego H comes senior de Kiburc omnibus hanc literam inspecturis salutem et noticiam rei geste Noverint omnes quos nossce fuerit oportunum quod cum quedam possessiones in Tunreton et in Altorf quarum proprietas ad monasterium sancti Galli pertinere dinoscitur a C abbate beate memorie prefati monasterii pro quadam argenti summa mihi titulo pignoris obligate fuissent et quia predictarum possessionum advocacia ad nepotem meum L beate memorie seniorem de Regensperc et filios suos pertinebat ad eorum peticionem cum eis hoc proficuum esse viderent prefatas possessiones eodem iure sive titulo pignoris ipsis reliqui libere possidendas Ego vero posthac quidquid in predictis possessionibus ultra sortem receperant de puro corde et simplici ex toto remisi In huius igitur remissionis testimonium a me taliter facte presentem cedulam scribi feci et ipsam sigilli mei munimine roboravi Dat apud Kiburc anno domini MCCLIII indiccione XII