Charter Document - 04040133

Charter Document - 04040133


Charter Number: 04040133
Cartulary Title: St. Gallen, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1155
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Heinricus dei gratia Bauarie et Saxonie dux + Quoniam deo immutabili bonorum Omnium auctori placent omnia bona rata et firmata credimus et nos placere ei si In hac parte emulatores eiusdem utcumque fuerimus Notum ergo esse volumus omnibus tam presentis quam futuri temporis Christi fidelibus quod nos pro remedio anime nostre et parentum nostrorum ecclesie dei et sancti Laurentii Itingen ex hereditate nostra et parentum nostrorum constructe libera donatione concessimus ut quicumque ministerialium nostrorum spiritu bonitatis instinctus vir sive mulier eo aliquid allodii sui pro elemosina conferre voluerit Cum beneplacito nostro et permissu id faciat nec ab aliquo nostre partis offensam super hoc sentiat sed magis nostra propiciatione munitus de benefacto suo gaudeat ut autem Huius concessionis donatio rata et inconvulsa permaneat kartam hanc conscribi et sigillo nostro insingniri iussimus testibus his Bernardo Hildinisheimensi vicedomno Adelgozo Augustensi advocato Heinrico de Stoufe comite Alberto de Werningerode comite Christiano de Aldenburc Manegoldo de Odolueswanc Luppoldo de Hircsb Herimanno mariscalco de Rauenesburc Meingozo de Ruden Wernero mariscalco Alberto de Rambreteshouen aque aliis quam pluribus liberis et ministerialibus nostris Acta sunt hec Aste civitate Lonbardie rogatu Gelperadi fratris conversi anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi MCLV