Charter Document - 04040129
Charter Number: | 04040129 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Gallen, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Revocation |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Cuonradus dei gratia abbas sancti Galli et conventus loci eiusdem omnibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis salutem in eo qui salus est omnium Cum in districti examinis die de hiis qui regimini nostro sunt commissa et de talento nobis credito nos oporteat respondere et domino concedente condignam reddere rationem dignum duximus ecclesie de Furinduve ad nostram iurisdictionem pertinentis per correctionis et reformationis beneficium subvenire ne propter diversas quas loci eiusdem canonici habebant discordias locus ipse divino destitueretur officio et temporalium gubernatione Noverint igitur universi cum inter nos ex parte una et [] prepositum et capitulum de Furdovve ex altera questio verteretur super electione prepositi et canonicorum loci eiusdem quod nos super hoc et alia legatos nostros videlicet B prepositum ecclesie nostre et magistrum W canonicum Curiensem transmiserimus ad locum et coram ipsis allegatum extiterit et iuramento firmatum quod dicti canonici tam in eligendo prepositum sive canonicos liberam debent habere electionem et quosque electos eorum nobis debeant presentare et nos cause meritis cognitis electionem ipsorum secundum quod iustum fuerit aut debeamus confirmare vel infirmare Qui autem super hoc iuraverunt sunt hii Ipse B prepositus de Furindovve R prepositus et F canonicus de Bolle E decanus de Stophin B plebanus de Lotinberc A plebanus de Ebirsbach F plebanus de Huningen B et W presbyteri Porro supradicti [] prepositus et canonici fide corporali prestita promiserunt quicquid memorati legati nostri supra omnibus aliis pro quibus questio inter eos esset statuerent quod hoc ratum firmiter observarent Statutum namque extitit quod dictus prepositus in VI sollemnitatibus tantum phascha adventu spiritus sancti assumptione nativitate beate Marie virginis et in dedicatione ipsius ecclesie et in exequiis presentium funerum debebit habere medietatem oblatio num et alteram medietatem canonici personaliter in divinis offitiis ibidem existentes Item dictus prepositus et quilibet supradictorum canonicorum debebunt in dicta ecclesia in suo ordine in divinis offitiis ministrare aut si contigerit aliquem abesse idem debebit pro se constituere vicarium sui ordinis quemcumque voluerit preter canonicum qui medio tempore vicem suam gerat ibidem ad hec etiam dicti canonici singulis canonicis horis debent interesse personaliter aut preter canonicos aliqui alii vices eorum gerentes et infra limina ecclesie non nisi in canonicali veste et tonsura clericali incedere debebunt Prepositus itaque debet regere populum in omnibus spiritualibus remedia animarum si qua sibi deputantur specialiter ad manus proprias ea recepturus et privatis diebus si que oblationes sibi offeruntur eas ipse integraliter percipere debebit nec in capella de Jebenhusen quisquam canonicorum divina scelebret preter licentiam dicti prepositi specialem set in hac parte et aliis factis ipsi preposito debent intendere et reverentiam exhibere Preterea canonici qui redditus prebendarum suarum ad presens obligaverunt ipsos redditus infra biennium redimere nec de cetera obligare debebunt nisi hii qui ad studium aut in peregrinatione vel pro negotiis ecclesie de communi fratrum assensu admitti procuraverunt proficisci alioquin qui secus egerint illorum prebendarum redditus debet prepositus convertere in solutionem eorundem reddituum et ipsis obligatoribus medio tempore nichil amministrare nichilominus quoslibet canonicorum pro aliis negligentiis secundum ecclesie consuetudinem puniendo Actum in presentia supradictorum hominum et A advocati et aliorum multorum Ad huius itaque facti et constitutionis perhennationem et robur perpetuo valiturum presentibus litteris sigilla nostra precepimus adponi Dat aput sanctum Gallum IIII kl april anno incarnationis domini MCCXXVIII indictione prima