Charter Document - 04040128
Charter Number: | 04040128 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Gallen, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Ego Cvonr dei gratia abbas sancti Galli universitati fidelium salutem in perpetuum Ne labantur cum tempore que geruntur in tempore literarum debent ac testium memorie commendari Univers[is] igitur in Christo fidelibus presentem paginam inspecturis notum fieri cupimus qualiter dilectus frater noster L decanus villicatum in Mvola a Rvodol milite de Haginvvillar iter transmarinum arripiente pro XX marcis argenti sub hoc pacto coemit videlicet quod si ipse R aliquo casu impeditus ad patriam reverti non possit ipse villicatus ad officium cellerarii imperpetuum pertineat et pro anniversario patris eiusdem R annuatim celebrando stoupus vini fratribus inde tribuatur anniversarius etiam patris nostri cum pleno servitio donec ad obitum nostrum inde celebretur post obitum vero nostrum idem servitium ad nostrum anniversarium perpetualiter celebrandum transferatur Propter quod etiam constituimus quod dictus villicatus numquam per nos vel per aliquem nostrum successorem aliquo modo a memorato officio separetur Si autem prefatus R redierit suum debet villic[atum] vixerit possidere ita tamen quod nullatenus sibi liceat idem bonum per venditionem vel sub titulo pignoris obligatione vel aliquo modo ab officio cellerarii alienare nam post ipsius obitum omnia eo modo quasi si ipse non fuisset reversus peragi constituimus nisi heres legitimus scilicet natus proprius sibi succedat Ad meliorem autem huius facti memoriam et maiorem evidentiam presentem paginam conscribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari Act apud sanctum Gallvm anno domini MCCXXVII indict XV presentibus hiis M priore B preposito G portanario E plebano in Vvaltchilch V dapifero H de Hardegge R dispensatore et quam plurimis aliis