Charter Document - 04040123
Charter Number: | 04040123 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Gallen, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1162 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Hermannus dei gratia Constantiensis ecclesie humilis minister universitati fidelium in perpetuum Ad nostre siquidem pontificalis dignitatis excellentiam pertinere non dubium est ut ecclesiastice possessiones pro virium facultate per eam amplificentur communiantur ac conserventur Ea propter notum esse volumus tam instantis quam sequentis temporis fidelibus quod dux Vvelfo de Rafensburch pro remedio anime sue ac parentum suorum claustrum sancti Lavrentii Ittingen cum omnibus ad eundem locum pertinentibus ex quibus ecclesiam que vocatur Voselingen nominatim exprimimus in curia Friderici Romanorum imperatoris que tunc temporis apud Constantiam celebrata fuit secundum peticionem eiusdem loci Adelperti prepositi et Bertoldi et Ovdalrici aliorumque fratrum suorum consensu potestativa manu beato Gallo Vvernehero eiusdem sancti Galli abbate ceterisque suis confratribus presentibus tali conditione sollemni traditione donavit quatinus canonicus ordo qui secundum dei timorem et regulam beati Aug[ustini] inibi institutus esse dinoscitur perpetuis temporibus observetur quod et ipse abbas communi consilio fratrum suorum et auctoritate privilegii sui munivit In electione vero prepositi deo in predicto loco famulantibus liberam potestatem concessit et eum quem sanior pars elegerit stabilire decrevit sic tamen ut a manu abbatis qui secundum vices episcoporum cenobio beati Galli canonice prefuerit prepositure investituram suscipiat Qui post investituram predictam ecclesiam Vsel que specialiter ad eiusdem loci preposituram spectat cum omnibus ad eam pertinentibus ad communem usum fratrum suorum libere teneat Cuius etiam ecclesie curam sancte recordationis papa Adrianus antecessoris sui pape Evgenii vestigiis inherens ex peticione nostra predicti claustri fratribus perpetuis temporibus benigne concessit Preterea quascumque possessiones quecumque bona eadem ecclesia inpresentiarum iuste possidet aut in futurum pontificum concessione regum principum largitione aut fidelium oblatione seu aliis iustis modis adipisci poterit nec ipsi abbati nec omnino ulli successorum suorum auferre aut ablata retinere minuere aut quocumque modo alienare licere statuit In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis predium et capellam in villa Nuzpovmen predium et capellam in villa Slate utrasque capellas libertati donatas et a matre sua Stameheim per concambium rationabiliter solutas predium quod vocatur Ticchi predium quod est in villa Stameheim predium quod est in villa Truhtlincon predium quod est in villa Govtolsvvilare predium in villa Gundilinchon predium in villa Vvilliberch predium in villa Berge Si quis etiam ministerialium beati Galli predia sive beneficia sua prefato loco offerre voluerit predictus abbas concessit Ad hec quoque advocatia eiusdem loci nulli umquam hereditano iure aut violentia permittitur sed si qua ex parte ipsius advocati contra iusticiam oppressio ingruerit h[un]c removere si infra spacium XL dierum non emendaverit et insuper alium quemcumque voluerint eligere in arbitrium prepositi fratrumque suorum et consensu abbatis sancti Galli sicut a duce Vvelfone in hac donatione statutum est confirmavit Si quis vero quod absit abbatum sancti Galli legem huius donationis infringere aut quicquam predictorum irritare temptaverit in potestate ducis Vvel et successorum suorum erit ut sepius nominatum sancti Laurentii claustrum cum omnibus que habuerit manu teneat et ut in eo cultus dei et vite religio permaneat pro velle suo ordinare ad ipsum pertinebit Ut autem ista rata et in convulsa consistant sigilli nostri auctoritate presentem paginam munire et confirmare necessarium duximus et si quis malo spiritu ductus infringere temptaverit anathematis vinculo innodetur Testes vero sunt huius traditionis et nostre super hoc confirmationis Maguntiensis archiepiscopus Chovnradus Augustensis episcopus Orthlieb Basiliensis episcopus Ovdalricus Augensis abbas Heinricus Saxonie dux comes Rovdolfus de Fulndorf palatini Fridericus et Otto de Vvitelinsbach Huc palatinus de Tuingen Berhtoldus prepositus Constantiensis Heinricus decanus Ovdalricus scolasticus Heinricus prepositus sancti Stephani Ovdalricus custos et ceteri canonici Ministeriales etiam eiusdem ecclesie Rovdolfus et filius eius Vvernherus de Arbun Arnoldus de Grovnenberh Chovnradus de Honburh et Burchardus et alii quamplurimi Facta sunt autem hec anno dominice incarnationis MCLXII indict X epact III concurr I sub apostolico Adriano Friderico Romanorum imperatore nobis Constantiensi ecclesie presidentibus et huic facto presentibus