Charter Document - 04040118
Charter Number: | 04040118 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Gallen, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Waltherus dei gratia sancti Galli abbas omnibus presentem paginam inspecturis in vero salutari salutem Noverit tam presens etas quam futura posteritas quod Henricus dictus de Chovbodim ad nos et omnes successores nostros iure speciali taliter pertinere dinoscitur quod neque advocatus neque villicus neque aliquis hominum preter solum abbatem sancti Galli qui est tunc pro tempore aliquam iurisdicionem in eo debeat habere Et in huius rei testimonium ipse prefatus H annuatim ipsi domino abbati arietem unius anni senem in festo sancti Johannis Baptiste dare debet Et ut presens factum firmum debeat permanere presentem paginam fecimus conscribi et nostri sigilli munimine roborari Dat apud sanctum Gallum anno domini MCCXLII