Charter Document - 04040117
Charter Number: | 04040117 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Gallen, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1192 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Celestinus episcopus servus servorum dei dilectis filiis [] abbati et conventui sancti Galli salutem et apostolilcam benedictionem Cum monasterium vestrum nobis et ecclesie Romane nullo sit mediante subiectum nec super aliquorum receptione nec super provisione alicuius consueverimus vos gravare si pro dilecto filio Wer Tibi fili abbas litteras destinavimus ut ei deberes congrue providere a te credebamus benignius exaudiri set sicut ipsius insinuatio manifestat ex litteris nostris nullum fuit commodum assecutus Ne igitur idem Wer videatur inaniter laborasse vel tu qui filius existis Romane ecclesie spetialis frustra noscaris mandatum apostolicum recepisse per apostolica vobis scripta mandamus atque precipimus quatinus ecclesiam sancti Leonardi eidem clerico sine difficultatis obstaculo liberaliter conferatis Noveritis sane quod si mandatum nostrum quod non credimus sicut vice alia duxeritis eludendum dilecto filio [] abbati de Salem precipiendo mandavimus ut vos ad hoc exequendum nostra fretus auctoritate per censuram ecclesiasticam cogere non ommittat et eum in illius ecclesie possessionem postposita appellatione inducat Dat Laterani VIII idus decembr pontificatus nostri anno secundo