Charter Document - 04040097

Charter Document - 04040097


Charter Number: 04040097
Cartulary Title: St. Gallen, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Pledge
Date: 1271
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ut a futuro dispendio in eventum quemlibet caveatur expedit que geruntur literarum memorie commendari Noverint igitur universi presentes et posteri quod nos Diethelmus et Fridericus fratres comites de Toggenburg oppidum seu munitionem nostram de Lichtunsteige quam tenemus in feudo a monasterio sancti Galli obligavimus reverendo domino Ber abbati eiusdem monasterii pro sexaginta marcis argenti quas nos ab ipso plenarie recepisse presentibus confitemur ea conditione voluntarie per nos et expresse adiecta quod non liceat nobis ambobus nec alteri nostrum eandem munitionem redimere infra decem annos a festo sancti Galli proximo computandos nisi forte quod absit prefatum dominum abbatem medio tempore cedere contingat vel decedere Hoc enim casu impediri non debemus ab aliquo quominus prenominatam munitionem nostram data suprascripta pecunia cum voluerimus redimamus In cuius contractus evidentiam et certitudinem presens scriptum memorato domino abbati et suo monasterio tradimus sigillorum nostrorum appensione munitum Act Wile anno domini MCCLXXI VIII idus octobr indict XV Testes interfuerunt nobiles viri Vol de Guting[en] Al de Griessinberg item R et Vol filius suus de Glatteburg L et [] [p]incerne de Landegge Wal de Lindenberg Heinr Leo de Zuckinrieth