Charter Document - 04040068

Charter Document - 04040068


Charter Number: 04040068
Cartulary Title: St. Gallen, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1248
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum dei dilecto filio [] abbati monasterii sancti Galli ordinis sancti Benedicti Constantiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Ut ex sincere devotionis affectu quem ad nos et Romanam ecclesiam habere dinosceris favorem tibi apostolicum sentias accrevisse benedicendi calices pallas altaris corporalia et vestes sacerdotales necnon et conferendi minores ordines monachis et clericis tuis in tuo dumtaxat monasterio tibi et successoribus tuis dummodo vobis ab episcopo secundum morem preficiendorum abbatum manus impositio facta noscatur et vos constet sacerdotes existere auctoritate presentium concedimus facultatem Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lugduni V id maii pontificatus nostri anno quinto