Charter Document - 04040066
Charter Number: | 04040066 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Gallen, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Innocentius + episcopus servus servorum dei dilecto filio [] abbati sancti Galli Constantiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Cum sicut petitio tua nobis exhibita continebat venerabili fratri nostro [] Constantiensi episcopo indulxisse dicamur ut ad se possit revocare ac corrigere processum executorum qui super quibuslibet provisionibus in sua civitate ac diocesi a sede apostolica vel legatis eius fuerint deputati et per hoc timeas ne idem episcopus huiusmodi pretextu indulgentie clericos tuos in prosecutione gratiarum eis concessarum a nobis impediat vel etiam infructuosas reddat eis gratias memoratas et sic per consequens subtrahat tibi eorundem obsequia clericorum nos tuis supplicationibus inclinati presentium auctoritate decernimus predictam indulgentiam si qua forsan existit ad eorundem clericorum causas aliquatenus non extendi Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lugduni kl aprilis pontificatus nostri anno octavo