Charter Document - 04040064

Charter Document - 04040064


Charter Number: 04040064
Cartulary Title: St. Gallen, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1247
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius + episcopus servus servorum dei dilecto filio [] abbati monasterii sancti Galli ordinis sancti Benedicti Constantiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Ad ecclesiastici decoris augmentum reperta sunt insignia dignitatum que quia ecclesia per ea pulcra fidelibus et infidelibus apparet terribilis ut castrorum acies ordinata sedes apostolica congrua in singulos humilitate distribuit et devotis filiis prout dignum iudicat obtinenda concedit Ut igitur ex speciali devotione quam ad nos et Romanam ecclesiam te habere operis exhibitione demonstras favorem tibi apostolicum sentias accrevisse tuque ac successores tui ex specialis gratie munere quo vos prosequimur in nostra et ipsius ecclesie fide ac devotione crescatis usum mitre ac pontificalis anuli et sandaliorum tibi et successoribus ipsis perpetuo indulgemus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lugduni id maii pontificatus nostri anno quarto