Charter Document - 04030006

Charter Document - 04030006


Charter Number: 04030006
Cartulary Title: St. Gallen, Stadtarchiv der Ortsbürgergemeinde
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1247
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius + episcopus servus servorum dei universis Christi fidelibus per Constantiensem Curiensem et Basiliensem civitates et dioc[eses] constitutis salutem et apostolicam benedictionem Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam eternam Cum igitur [] magistro hospitalis de villa sancti Galli Constantiensis diocesis ad sustentationem pauperum ad illud confluentium proprie non suppetant facultates sicut dilectus filius [] abbas sancti Galli habens ad illud compassionis affectum nobis significare curavit pro eo humiliter supplicando universitatem vestram rogamus monemus et hortamur attente in remissionem vobis peccaminum iniungentes quatinus ei de bonis a deo vobis collatis pias elemosinas et grata caritatis subsidia erogetis ut per subventionem vestram ipsius inopie consulatur et vos per hec et alia bona que domino inspirante feceritis ad eterne possitis felicitatis gaudia pervenire Nos enim de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis qui ei ad hoc manum porrexerint caritatis viginti dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus presentes autem mitti per questuarios districtius inhibemus et eas si secus actum fuerit carere viribus decernentes Dat Lugduni II non iunii pontificatus nostri anno quarto