Charter Document - 04030004
Charter Number: | 04030004 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Gallen, Stadtarchiv der Ortsbürgergemeinde |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Universis fidelibus ad quos presentes littere pervenerint C dei gratia Constantiensis episcopus utriusque hominis salutem Semina terre mandantes spem de percipiendis concipiunt fructibus sed tamen terra distat a terra fertilitate cuius uberiores qui seminat exspectat proventus a simili ergo qui seminat bona opera elemosinas largiendo et aliis multis modis quibus Caritas dei in eo probatur exspectat fructum in vitam eternam Inde est quod universitati vestre significamus qualiter annuente domino qui semper populi sui curam habet per bonorum virorum consilium et auxilium in civitate sancti Galli quoddam hospitale inceptum sed nondum perfectum est ubi innumerabilis multitudo cotidie cecorum claudorum et aliorum infirmorum et pauperum undique concurrentium ad sustentandum colligitur sed quia predicta domus proprios reditus non habet unde edificari vel tot pauperibus ministrare possit latorem presentium pro colligendis elemonis et pauperibus deferendis vestre transmisimus caritati monentes et exhortantes in domino ut ipsum benigne recipiatis et plebem vobis commissam sollicite moneatis et fideliter inducatis in remissionem peccatorum iniungentes ut predicte domui et pauperibus iuxta modulum facultatis eorum pias elemosinas et caritatis subsidia transmittant apud baiulum presentium His dictis sciat benivolentia vestra quod quicumque sepe dicte domui et pauperibus verbo vel opere subvenerit nos de divina confisi clementia quartam partem venialium et de iniuncta pena sibi XX dies relaxamus Insuper omnium divinorum et orationum que in ecclesia sancti Galli fiunt usque imperpetuum se noverint esse participes ut horum et aliorum bonorum operum manipulis onerati post hanc vitam donec aspirent dies eternitatis et inclinentur umbre mortalitatis beata gaudeant requie et post modum in celestem Ierusalem cuius per omnes vicos dicetur canticum leticie introire mereantur Dat apud Constantiam anno ab incarnatione domini MCCXXVIIII XV klas iulii