Charter Document - 04020044
| Charter Number: | 04020044 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Baumgartenberg, Zisterzienser |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1299 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Vlricus de Mitterberch presentibus recognosco quod ob anime remedium et Salutem dimidiam curiam meam que dicitur Pawscha cum voluntate vxoris mee Christine et consensu omnium heredum meorum Monasterio in Pawngartenperg taliter delegaui vt videlicet post mortem meam et uxoris mee eiusdem eadem dimidia curia ad jdem Monasterium justo proprietatis titulo cum vsibus et attinencijs vniuersis libere debeat pertinere ea scilicet condicione mediante vt de prouentibus dimidie curie supra dicte qui ad vnius Talenti redditus estimantur Conuentui siue fratribus Monasterij ante dicti jn die beati Johannis Ewangeliste que dicitur ante portam latinam plenum seruicium annis singulis ministretur prout Abbas fieri consueuit In cuius facti memoriam atque robur hanc litteram prefato dedi Monasterio sigilli mei impressione fideliter et efficaciter consignatam Testes huius rei sunt viri spectabiles et strennuj Milites videlicet Marquardus de Osterwerch Dietricus de Augea Leutoldus de Mitterberch Herwicus Holtzer Wecelo de Erwing Vlricus de lapide Chunradus de Vlacheneck Meinhardus de Ruspach Heinricus et Marquardus fratres de oed Ortolfus de Chersperch et alij quam plures fide dignj Actum Anno domini Millesimo ducentesimo Nonagesimo nono Ydus Aprilis
