Charter Document - 04020038
Charter Number: | 04020038 |
---|---|
Cartulary Title: | Baumgartenberg, Zisterzienser |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1296 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego leotoldus de Mitterberch publice Recognosco quod cum voluntate et consensu Christine vxoris mee Necnon omnium heredum meorum dimidiam curiam sitam in Pawscha ad vnius talenti redditus estimatam cum vsibus et attinencijs vniuersis quibus eandem dimidiam curiam tenui et possedi Monasterio Beate Marie virginis jn Pawngartenperg ob anime mee remedium proprietatis titulo libere tradidi et donaui ipsam venerabilis patris videlicet domni Rapotonis eiusdem Monasterij tunc Abbatis manibus simpliciter resignando jta vt ex tunc idem Abbas ac successores sui vniuersi et singuli de prefatis redditibus predicti monasterij Contientui plenum seruicium in Pane in piscibus et jn vino jn die beatorum Petri et pauli apostolorum annis singulis administrent Nisi quod absit Anno quocumque Grando siue Sterilitates alie per certam euidenciam hoc ipsum impediant faciendum alias vero si per negligenciam procuratorum Monasterij ante dicti predictum seruicium predictis fratribus subtractum fuerit Ex tunc memorata dimidia curia ad Cenobium Wilhering pertineat pleno jure sub condicionibus supra dictis In cuius rei testimonium atque Robur presentem conscribi feci literam duobus Sigillis scilicet domni hartmudi de Smyda et domni Vlrici de Mitterberch fratris mei fideliter consignatam Testes sunt huius facti fratres antedicti Cenobij in Pawngartenperg videlicet Otto prior Cristanus supprior Otto hardwicus hainricus portarius Chunradus Bursarius heinricus Cellerarius Chunradus Custos et alij quam plures Actum Anno domini Millesimo ducentesimo XCVJ jn die sannctj Michaelis