Charter Document - 04020034
Charter Number: | 04020034 |
---|---|
Cartulary Title: | Baumgartenberg, Zisterzienser |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quoniam qui male agit lucem odit jdeo scitu vel scripto digna sunt in luce pocius quam in tenebris facienda ne transeunte tempore que legitime sunt contracta jgnoranter valeant retractari Ego jgitur gotfridus dictus Irrpoltinger Tenore presencium duxi publice protestandum quod de voluntate et consensu coniugis mee domne Traute nec non duorum liberorum meorum scilicet chunradi et petrisse Curiam meam sitam in haslach domno Rapotoni venerabili Abbati et Conuentui Monasterij in Pawngartennperg pro sexaginta talentis denariorum vsualis monete michi integre persolutis ad titulum proprietatis vendidi et donaui Renuncians cum eisdem meis coheredibus simpliciter omni juri quod tam michi quam ipsis in eadem curia competebat Cuius eciam donacionis seu vendicionis Ego et memorata mea consors tutores quod wlgo guer dicitur esse volumus et contra omnem calumniam defensores Nos et Res nostras super eo omni fidelitate quam possumus obligantes monasterio memorato Insuper Chunradus Schijrmer predicte vxoris mee Germanus ad maius predicti facti robur se fidejussorem constituit et caucionem que wlgo pizaig dicitur predicto Abbati et Conuentui prestitit super omnibus bonis suis siue habitis siue habendis pro suis ac meis siue alijs coheredibus omnibus et singulis quibus jurisdictio hereditaria competit in curia supra dicta firmiter compromittens ac pene se subiciens vt si videlicet aliquis vel aliqui eorundem heredum contra formam premissi contractus aliquo modo venire presumerent aut in contrarium aliquid temptarent ex tunc de eiusdem Chunradi bonis omnibus predicto Monasterio sufficiens et congrua debet fieri recompensa Preterea quia hominum malicia suis quandoque terminis non contenta falcem nititur in messem plerumque mittere alienam predictis condicionibus fuit tandem vtiliter hec adiecta vt si videlicet aliquis hominum siue foret extraneus siue heres antedictum monasterium in Curia antedicta modo quolibet jmpetere vel alias contra justiciam presumpserit perturbare talis tenebitur eidem ecclesie ad centum libras denariorum wiennensium pro restauro In cuius rei memorate testimonium presentem paginam predicto Abbati et Conuentui dedi sigillo scilicet domni Steffani de Meissaw domni Vlrici de capella et domni heinrici de Volckennstorf quia proprio carui consignatam Testes sunt ijdem domni hartmudus de Smida Eberhardus harlunger Bezelo de Erwing Chunradus et Vlricus hausarij Vlricus filius hartmudi hainricus winthager Marquardus osterberger heinricus de Imptzing Meinhardus de Ybs Chunradus Schirmer et alij quam plures Actum Anno dominj Millesimo ducentesimo Nonagesimo jn Crastino Nicolaj