Charter Document - 04020033
Charter Number: | 04020033 |
---|---|
Cartulary Title: | Baumgartenberg, Zisterzienser |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Successu temporis ab humana recedit memoria quod Auctoritas non firmat et non Roborant testimonia Scripturarum Ego igitur Chunradus harlunc Protestor publice in his scriptis quod venerabilibus in christo viris videlicet domno Rapotoni abbati et fratribus in pawngartenperg Predium meum situm in Eytzndorf quod dicitur an dem Ort pro dimidia Carrata vini et nouem talentis denariorum preter LX denarios persoluta michi iam Eadem pecunia integraliter et in prompto cum consensu omnium liberorum meorum proprietatis Titulo vendidi absolute Renunciantibus eisdem meis liberis vna mecum omni Juri quod tam michi quam ipsis in eodem predio hactenus conpetebat et pro eiusdem contractus siue facti caucione Ego et predicti coheredes mei constituimus et offerimus nos Auctores quod wlgo Gwer dicitur Nec non legittimi defensores esse volumus contra omnem calumniam et grauamen que vel quod in predicti Abbatis et confratrum suorum prejudicium per qualescunge personas quibuscumque modis in possessione predij prenotati posset in posterum suborirj In cuius Rei memoriam atque Robur hanc literam Sigillo domni Vlrici Capellarij consignatam Carens sigillo proprio tradidi Testibus subnotatis quorum hec sunt nomina Eberhardus de harlunc hartmudus de Smida Vlricus et leutoldus fratres de Mitterberch Vlricus hawser Vlricus filius hartmudi heinricus de Winthag et alij quam plures Actum Anno domini Millesimo ducentesimo Nonagesimo feria sexta jnfra Octauas Pasce